monumenta.ch > Willelmus Malmesburiensis > sectio 55

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Willelmus Malmesburiensis, Gesta regum Anglorum, p3, p2, p0, 55
Quid quod inaestimabili praesumptione fortitudinis nunquam subito, nec nisi praenuntiata die, illum aggredi dignatus, nostri temporis morem animi magnitudine contempserit? Illud quoque praetereo, quod, iterum ruptis amicitiis, rex Henricus Normanniam ingressus, per pagum Oximensem usque ad fluvium Divae pervenerit, iactitans solum oceanum progressioni suae esse obstaculum: verum Willelmus, qui se videret propter fidei dissimulationem immoderate premi, tunc tandem consciae virtutis arma concutiens, regias copias, quae circa flumen erant, (nam pars paulo ante, eius adventu audito, transvadaverat,) tanta internicie cecidit, ut nihil postea Francia plus metuerat quam Normannorum ferociam irritare.